- VALVAE
- VALVAEfores sunt a summo ad immum divisae, quarum duplices tabulae seu paginae concurrentes in medio iunguntur, Graecis συνδρομάδες, item διάπριςτοι, Gallis hodieque brisatae, i. e. fractiles; sic dictae Varroni, quod revolvantur ac sese velent. Earum in templis inprimis usus, cuiusinbdi valvas cupressinas Templi Ephesini, postquam ab usu receslerant, τεθησαυρισμένας τέςςαρας γεοεὰς κεῖςθαι, in thesauro seu favissa illius per 4. iam saecula reconditas ac repositas iacuisse, cum templum ab Herostrato incensum est, Philosophus alicubi ait. Sponte vero adapertae, in prodigiis habebantur, excesluris velut aliorsum Numinibus; cuis rei exempla sunt in Tacito, ubi de Vitellii exitu, in Suetonio aliquot locis, apud Iosephum, Halos. l. 7. ubi tale quid Hierosolymorum excidium portendisse memorat, cum voce adiecta, Μεταβαίνωμεν εντεῦθεν, Migremus hinc; Alios, vide Casp. Barthium, Animadversionibus Papinian. ad. l. 2. Theb. v. 311. et supra voce Abies, ubi Valvarum repagulis, h. e. paginis, optimam eam esle ex Plinio vidimus. Hinc Valvatus, unde valvatae fores, apud Vitruvium l. 4. c. 6. quae eaedem, fores nempe διάπριςτοι, seu δίπτυχοι quae semel plicabantur, veluti fores duae, inde biforis quoque dicta; cui opponit quadriforem, h. e. τὸ δίθυρον vel την` δικλίδα, cuius singulae tabulae duplicabantur, seu quae in singulis partibus, ima et summa, duplices habebat tabulas. Item valvata fenestrarum lumina, apud eundem l. 6. c. 6. etc. Vide Slamas. ad Solin. p. 927. ut et supra, voce Fores, alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.